monumenta.ch > Plinius > sectio 147

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 147
{XXXVIII} experimentum eius esse in cote ex lapide basanite - reddere enim sucum sanguineum -, et esse ad iocineris vitia praecipui remedii. tertium genus Arabici facit, simili duritia, vis reddentis sucum ad cotem aquarium, aliquando croco similem. quarti generis hepatiten vocari, quamdiu crudus sit, coctum vero miltiten, utilem ambustis, ad omnia utiliorem rubrica; quinti generis schiston, haemorroidas reprimentem in potu.